monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33 > habCod.Guelf.34Weiss..238 > bnf5226.327 > csg457.9 > sectio 8 > sectio 18 > sectio 6 > csg457.27 > sectio 24 > sectio 36 > sectio 26 > 27 > sectio 20 > sectio > sectio 1 > csg458.42 > sectio 10 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 17
SILO POMPEIUS illo colore usus est: misericordem hunc fuisse; voluisse vitam dare sed non potuisse alere. itaque eo conpulsum, ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. LABIENUS tam diserte declamavit partem eius, qui debilitabat expositos, quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi viri velut ad experimentum suarum virium dixerint. illum autem locum vehementissime dixit: vacare homines huic cogitationi, ut curent, quid homo mendicus inter mendicos faciat! principes, inquit, viri contra naturam divitias suas exercent: castratorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam impudicitiae idonei sint, amputant et, quia ipsos pudet viros esse, id agunt, ut quam paucissimi sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus.